Anacamptis ×eccarii H. & G. Kretzschmar, hybr. nat. nov.
= Anacamptis boryi × A. coriophora / Orchis boryi × O. coriophora

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 22 (2): 9-13.

  © AHO
Descriptio: Planta plene florescens 27 cm alta. Folia lanceolata in forma rosettae ordinata sunt; folium maximum 12 cm longum est. Inflorescentia cilindrata ex 21 parvulis floribus colore e nigro violaceo composita. Labellum floris trilobatum 7 mm longum et 6 mm latum est; media eius pars longior, laterales partes paululum dentatum. Color labii in media parte subalbidus, maculis ex nigro violaceis conspersa.
Tepala superiora galeam formantia facie interiore nervis viridibus. Calcar floris 9 mm longum, ovario paulo brevius, horicontale solo fine deorsum curvatum.
Inflorescentia non densa, color floris extremus, longitudo et habitus calcaris, nervi virides in galea sunt insignia a Anacamptis boryi derivata; galea clausa et leviter acuta, forma macularum labii et eius partitio, forma ipsa labii et deflexio finis calcaris sunt insignia derivata a Anacamptis coriophora.

Holotypus: Graecia, peninsula Peleponnes, apud Horemis, UTM 34 S EG93.67, leg. 7.5.2004. In Herb. Hausknechtii, Jena.