Dactylorhiza maculata subsp. islandica (Löve & Löve) Soó emend. D. & U. Rückbrodt

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 16 (1): 44-51.

  © AHO
Descriptio: Planta 10–25 cm alta. Tubera digitata aliquantum aperta. Caulis plenus. Folia dispersa obtusa latissima in parte centrali, numero 3–8; folia inferiora: lata, ovata, elliptica aut lanceolata, set folia superiora: angustiora et minora; utrimque aequaliter viridia plusminusve in superficie maculata. Spica cylindrica brevis. Bracteae angustae saltem inferiores longiores quam flos saepe aliquantum rubicundulae. Flores 5–40, grandes purpureae; labellum tam longum quam latum, plusminusve trilobatum; calcar coniforme cylindricum brevius quam ovarium. Floret Julio. Distributo: Islandia.

Locus classicus: Kaldalón, Islandia, Stefán Stefánsson 20.7.1893 in Herb. Hauniensis, Copenhagen (C).