Dactylorhiza ×kuuskae E. et R. Breiner, hybr. nat. nov.
= Dactylorhiza ruthei (M. Schulze) Soó × Dactylorhiza baltica (Koch) Orlova

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (2): 32-40.

  © AHO
Descriptio: Planta 33 cm alta, inflorescentia 6,5 cm longa. Caulis foliaque viridi pallescentes, caulis infra inflorescentiam leviter bruneo suffusus. Folia caulina 6, forma dispositioneque exacte intermedia eis parentium, paulum deflexae ut in D. baltica in contrario ad folia erecta D. ruthei. Longitudo latitudoque folii primi 6,0/1,5 cm, folii secundi 12,0/1,6 cm. Folia anguste lanceolata. Bracteae floribus breviores. Flores clare rosaviolacei; labellum longitudinaliter concameratum ut in D. ruthei sed non tam distincte. Labellum punctatum et lineatum ut in D. baltica. Formam et sectionem transversalem labelli demonstrat pic. p. 35 comparatione parentibus.