Dactylorhiza ×reitaluae Hennecke et E. & R. Breiner, hybr. nat. nov.
= Dactylorhiza ruthei (M. Schulze) Soó × Dactylorhiza incarnata (L.) Soó

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (2): 32-40.

  © AHO
Descriptio: Planta 39 cm alta, inflorescentia 10,5 cm longa. Caulis viridi pallens, infra inflorescentiam manifeste bruneo suffusus. Folia caulina 6, lanceolata, apice leviter cucullata. Longitudo latitudoque folii primi 11,0/1,7 cm, folii secundi 15,5/2,4 cm. Bracteae floribus distincte longiores. Labellum profunde violaceum concameratione typica D. incarnatae. Formam labelli demonstrat pic. p. 37. Multi flores sed non omnes margine undulati quam demonstratum.