Epipactis densifolia W. Hahn, J. Passin & R. Wegener, spec. nov.

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 20 (1): 54-62.

  © AHO
Descriptio: planta robusta, erecta; altitudo plantae 65 cm; inflorescentia 30 cm; 50 magni flores leviter nuentes; caulis robustus; in basi 8 mm diametri; viola superfusus brevibus comis canis coactilibusque; 15 folia funditus virida et violacea; rotunda usque ovi formae; a marginibus undae similia; aliud super aliud minimum spatium distantia; internodia ad apicem versus breviora; sine hiatu inter foli- et floriferenzem partem calami; fructus nodus stilusque funditus virides, comati; Sepala et Petala in rotunditatem oblonga praeacutaque, viridi-lila superfusa; Hypochilium forma patinae, funditus rubrum-fuscum, nectariferens; Epichilium forma cordis, viola superfusum; Callus firmus, non productus; transitus Hypochilii-Epichiliique forma alvei; Rostellum effectum assequens, confirmatione praegnationem sui ipsius obtinens.

Diagnosis: Differt ab Epipactis helleborine quoto longitudinis latitudinique foliorum evidenter maiore atque primigenio foliorum colore funditus violaceo-viride; ab Epipactis bithynica foliis pluribus maioribusque ac priore incepto florendi; ab Epipactis turcica item quoto longitudinis latitudinisque foliorum manifesto maiore et colore insigniter obscuriore omnium satae partium; ab Epipactis tremolsii denique area atque maiore quoto universarum stirpium florentiumque.

Holotypus: Turkia, prope Sarioglan, Prov. Konya, 20.06.2002, UTM VG 66523/18969; 20.06.2002, leg. Hahn, Passin, Wegener, conservatur in herbario Abant Izzet Üniversite, Bolu, Turkia.