Ophrys cretica ssp. beloniae G. & H. Kretzschmar subspec. nova

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 13 (1): 4-30.

  © AHO
Descriptio: Planta 13 cm alta cum 4 foliis (14 mm latis, 35 mm longis) et 4 floribis. Sepala lateralia 5×13 mm mensura, albido-viridia, dimidia pars inferior eorum colore roseo-rubro suffusa; sepalum dorsale angustius (3,5 × 13 mm), albido-roseum. Petala rubro colore, 6 × 25 mm mensura, non acuminata. Labellum tripartitum in statu expansionis 11,5 mm latum et 15 mm longum est; partes labelli exteriores effingunt cornua hebetia longitudine 6-8 mm infra extraque flexa. Recessus cavus stigmatis 4,5-5 mm latus, 3,5 mm altus, inferior pars alba cum linealimentis atris picta. Forma labellis similis est labello eus plantae, quae Ophrys cretica s.str. appellatur, sed mensura multo maiore. Color praevalens labelli est niger, super eo lineamentum in forma litterae H margine alba circumdatum conspicitur, quod saepe etiam areas rubras circumcludit et usque in cornua se extendit.

Holotypus: Graecia, insula Naxos, apud Galanado, UTM 35 S LB50.92, 29.03.96. In herb. Hausknechtii, Jena.