Ophrys dodekanensis H. Kretzschmar & C. A. J. Kreutz, spec. nov.

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 18 (1): 34-37.

  © AHO
Diagnosis: Planta parva est, caules florum rare altius quam 20 cm crescunt; rosettae foliorum diametros 20 cm extenditur. Flores sunt minimi ; labium est paulo minus quam 10 mm longum; caverna stigmatis valde lata; area basalis labii luteo sive fusco-luteo colore picta, caverna stigmatis signata est linea fusca. Caput stigmatis album, duobus naevis fuscis maculatum. Labium plerumque profunde tripertitum, aliquando autem non plene incisum est. Gibberi laterales acuti et, ut et tota margo labii, longis pilis fuscis vestiuntur. Multiformia lineamenta lutea aream basalem amplectuntur. Petala sunt angusta et roseo colore, sepala autem plerumque albo, rarius roseo sive roseo-rubro colore tincta et retro reflexa sunt. Nervus medius viridis est.

Holotypus: Graecia, Insula Rhodus: Profilia-Laerma, 300 m, UTM NV89.19, 14.3.2000, leg. C. A. J. Kreutz, in herbario Leiden (L.)