Ophrys elatior Gumprecht ex H. F. Paulus spec. nova

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 13 (2): 4-13.

  © AHO
Descriptio: Planta (40) 50-80 (92) cm alta. Tubera globosa. Ad basim 5-7 folia. Flores (2) 6-14 (18). Plerumque internodia valde magna. Bracteae vegetae. Sepala rubra clara ad atrorubra, plerumque stria mediana viridi, lateralia inclinata, superum non raro obstipum. Petala item rubra, e basi lata oblique erecta, sepalis sigillatim minora. Labellum integrum, indivisum, atrobrunneum, aliquantum pilosum, forma signi simplex, plerumque solum in dimidio superiore labelli, area basalis parva, appendix plrumque recta deorsum, acuta. Appendix connectivi brevirostris. Florescentia finis VII ad medium IX. Pollinator: Tetralonia salicariae (Anthophoridae, Eucerinae).

Holotypus: 17.7.1988 Isteiner Klotz "Rasbach-Wiese" bei Istein, S-Baden, leg. H.F. Paulus in coll. H.F. Paulus (Alkoholpräparat einer Blüte).