Ophrys andria P. Delforge var. halkionis G. & H. Kretzschmar var. nova

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 13 (1): 4-30.

  © AHO
Descriptio: Planta 32 cm alta cum 5 inferioribus foliis (23 mm latis, 75-95 mm longis) in forma rosetti ordinatis, uno solo folio vaginato; omnia ea folia argentei-viridia. 6 flores et una gemma crescunt et axillis superiorum foliorum, quae folia sunt 18-40 mm longa et 8-12 mm lata, colore claro viridi. Sepala 13 mm longa, 6 mm lata vivide rosea sunt excepto nervo medio, qui est subviridis, Petala 6 mm longa, in basi 3 mm lata, acuminata, colore roseo-rubido. Labellum non divisum in statu expansionis 16 mm latum, 13 mm longum est; in lateribus labelli cornua longitudine 4-10 mm distincte ficta et prorsus directa sunt. Color praevalens in exteriore parte rubido-fuscus, ad basim luteo-rubro-fuscus. Labellum excepto medio basali vestium est pilis fuscis; maculae staminodialis colore viride; lineamenta naevi, quae de basi tabuerunt, ex duabus maculis albido-fulvis composita sunt saepe areas colore caesio includunt.

Holotypus: Graecia, insula Naxos, apud Halkio, UTM 35 S LB60.20, 28.03.96. In herb. Hausknechtii, Jena.