Ophrys kvarneri M. L. Perko & H. Kerschbaumsteiner, spec. nov.

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 20 (1): 45-53.

  © AHO
Diagnosis: Species e grege Ophrydis oestriferae s. l.. Planta erecta, fere 9–35 cm alta, flores 2–5 (6). Folia inferiora (2) membranacea, caulem vaginate amplectentis. Folia caulina (5–6) in basi caulis rosulata, ad 8 cm longa, ad 1,8 cm lata. Folia superiora basi caulem vaginate involvunt. Bracteae ad 4,2 cm longae, in statu explicato ad 1,1 cm latae. Ovarium 1,5–2 cm longum. Labellum trilobum, medio-fuscum ad obscuro-fuscum, dense breviter pilosum, extrema lineamenta cicrciter quadratum vel quadratum oblongum , fere 11–13 cm longum, in statu explicato 12–15 mm latum. Lobi labelli laterali fere 3 mm longi et 1,5–2 mm lati, +/- super mediam partem labelli pertinentis. Stigma varium, +/- litteram H formans, splendide fuscum, subcaerule micans, flavo-viride marginatum. Gibberi labelli acuti, fere 4–5 mm longi, interdum paulum longior, fronte fusci, villosi, parte interiore nudi, flavo-virides, partim fusce maculati. Area basalis medio-fusca ad obscuro-fusca, trapeziformis, deorsum inter gibberes basales labelli perrecta. Cavus stigmatis 3–4 mm latus, 2 mm altus. Extensio connectiva breve fastigata. Tepala exteriora 11–15 mm longa et ad 6 mm lata, lanceolata, grave purpureo-rubra, cum nervis viridibus signatis. Tepala exteriora lateralia obliqua a tergo flexa, tepalum exteriorum medium leniter reflexum. Tepala interiora parva, grave purpureo-rubra, anguste triangulata, 3–5 mm longa, basim 1,5–2 mm lata. Appendix acuminata, flavo-virida, 2 mm longa et 1,5 mm lata.

Holotypus: Croatia, Istria, Luka Budava prope Kavran, alt. 30 m, 9.5.2002, leg. M. L. Perko. In herbario Kärntner Landesherbar (KL) conservatur.