Ophrys ×capellae-pacis G. & H. Kretzschmar, hybrida nova

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 20 (1): 69-72.

  © AHO
Diagnosis: Planta maior robustiorque est quam Ophrys iricolor. Flores mirae magnitudinis (labellum 23 mm longum, stigmatis cavum 7 mm depressum) delineati sunt signo purpureo in forma litterae H, quod cinctum est caerulea linea et se ad margines depressionis alicuius non profunde in labello incisae extendit. Labellum tripertitum, colore obscuro-violaceo, brevibus pilis tectum leviter est cacuminatum. In inferiore parte cavi stigmatis caerulea macula cernitur; caput stigmatis subalbidum et valde latum. Sepala viridia sunt colore, medium sepalum pronum; petala coloris fusci, spathulifolia, in superiore parte retroflexa.

Holotypus: Graecia, Insula Creta, Nomos Iraklio, Hügel der Friedenskapelle SO Grigoria. UTM LU 08.08. 2 Blüten und 1 Knospe. In herbario Haussknechtii, Jena, leg. G. & H. Kretzschmar.