Ophrys ×denglerensis A. Riechelmann, nothosp. nat. nov.
= Ophrys kotschyi H. Fleischmann & Soó × Ophrys lapethica Gölz & Reinhard

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (1): 57-61.

  © AHO
Descriptio: Planta: 17 cm alta, gracilis, flores 2; Folia: 3 folia ad basim aggregata, elliptica, 2 folia oblongo-lanceolata, caulum amplectentia; Bracteae: 21 mm longae, 8 mm latae, dilute viridae, lanceolatae; Sepala: Sepala lateralia 15,5 mm longa, 5,5 mm lata, forma linguae, dilute virida, nervus medius bene apparens; sepalum medium supra columnam inclinatum; Petala: 5,5 mm longa, 2,9 mm lata, lanceolata, dilute virida, in parte inferiore rosea; Labellum: 10,8 mm longum, 12,4 mm latum, trilobum, brunneum; margines lobi medii maxime retroflexae, sub labello altera super alteram positae, ob eam causam aspectus lobi medii angusti, in partem inferiore conflexum;; macula bene articulata, margine alba, usque ad partem inferiorem pertinens; appendix magna, trilacinata, flavo-viridia, sursum disposita; gibbae fastigates 6 mm longae, obtusae, partes laterales pilosae; caverna stigmata latior quam alta; punti staminodalis in margine stigmatis evoluti; floret fine martii.

Holotypus: Cypro boreale, ad vicum Güzelyali, prope urbem Girne, 10 m s.m. Botanische Staatssammlung München, leg. A. Riechelmann, 27.03.1997.