Ophrys ×mirtiae G. & H. Kretzschmar hybr. nat. nov.
= Ophrys sicula × Ophrys speculum

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (1): 48-56.

  © AHO
Descriptio: Planta 10 cm alta cum 2 floribus. Sepala 7 mm longa, 2-3 mm lata, in terminali parte paulum acuta, medium sepalum gymnostemio innititur. Petala 2 mm lata recurva sunt, fusco colore marginata, in basi lutea. Labium 13 mm latum 12 mm longum tripartitum est parte media etiam leviter incisa. Glauco-violaceus color, quo naevus aequaliter tinctus est, utraque parte - ut apud Op. speculum - usque ad marginem recessus cavi stigmatis pertinet. Maculae staminodiales fusci sunt. Labium circum naevum fuscum et pilis vestitum rufo-fusco-luteo colore marginatum est.

Holotypus: Graecia, apud Mirtia, 05.04.1997, in herbario Hausknechtii, Jena.