Ophrys ×stefaniae G. & H. Kretzschmar hybr. nat. nov.
= Ophrys ferrum-equinum × Ophrys iricolor

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (1): 48-56.

  © AHO
Descriptio: Planta 30 cm alta, 1 flos, 2 gemmae; folia inferiora in forma rosettae ordinata; flos crescit in axilla folii superioris, quod est admodum longum (24 mm), Sepala lateralia 15 mm longa sunt, in basi 6 mm lata et protinus inclinata, viridi colore; medium sepalum paululum parvius. Petala 10 mm longa sunt, fusco-luteo colore cum margine ondlilata. Labium 21 mm longum, 19 mm latum, paene integrum (tripartitio leviter tantum indicata est). Labium nigro-rubro colore tinctum et obscuris, mollibus pilis vestitum est. Recessus cavus stigmatis insigniter latus (circiter 5 mm intus), late-ovaliter figuratus. Basis labii late incisa est; incisio rubra, circumdata parvo naevo colore caesio, qui desinit in duas lineas glauco colore.

Holotypus: Graecia, apud Stefania 04.04.1997, in herbario Hausknechtii, Jena.