Ophrys ×triadensis G. & H. Kretzschmar hybr. nat. nov.
= Ophrys sicula × Ophrys tenthredinifera

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (1): 48-56.

  © AHO
Descriptio: 2 folia, 1 siccatum, 1 folium vaginatum, caulem complectens. Planta 11 cm alta cum 2 floribus. Sepala 2 cm longa, colore subviridi-roseo, in terminali parte rotunda sunt, ut apud Op. tenthrediniferam. Petala 1 cm longa in basi latiora sunt. Gymnostemium viride, obtusum. Labium, 12 mm latum, in medio fusco, in margine fulvo colore ubique brevibus pilis vestitum est. Recessus cavus stigmatis ovales est, in inferiore parte planus et in forma litterae V incisus, cum parvis oculatis maculis fusco colore. Naevus complectitur aream cordiformem colore fusco-luteo, cum similibus lineamentis ut in medio labii Op. siculae, sed labium valde convexum est et clariorem colorem in margine monstrat.

Holotypus: Graecia, apud Agia Triada apud Patras, 09.04.1997, in herbario Hausknechtii, Jena.