Orchis papilionacea subsp. alibertis G. & H. Kretzschmar, subsp. nov.

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 18 (1): 128-132.

  © AHO
Diagnosis: Planta in comparatione Orchis papilionaceae subsp. heroicae valde procerius graciliusque crescit. Paucos tantum flores mittit et eos plus uno mense serius, etiamsi eodem loco, quo Orchis papilionacea, nascitur. (Florescit eodem tempore anni ut Orchis coriophora subsp. fragrans.) - Planta 25 cm alta est; eius rosetta constat ex foliis 5 sive 6 cm longis et usque ad 1,5 cm latis. Alia 3 folia caulem tamquam vaginae involvunt. Numerus florum 4. Calcar longitudine dimidia ovarii est. Labium in superiore parte complicatum est; si labium explicas, minus quam 10 mm latum et 15 mm longum se praebet, in margine leviter undulatum. Color principalis floris albido-roseus, in margine labii clare roseus; in labio lineamenta rubra apparent.

Holotypus: Graecia, Insula Creta: Agios Ioannis, 350 m, UTM KU99.14, 16.4.2000, leg. G. & H. Kretzschmar, in herbario Hausknechtii, Jena.