Serapias istriaca M. L. Perko, spec. nov.

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (2): 13-27.

  © AHO
Descriptio: Planta erecta, 14-34 cm alta. Caulis viridis, in parte superiore purpureus. Folia 4-7, anguste lanceolata, canaliculate complicata, oblique ascendentia, in parte superiore decurva. Folia basalia rosulata, in parte inferiore caulem vaginate amplectens. Folium primum et secundum saepe ad 1 cm longum. Folium tertium ad 13 cm longum, 0,6-1 cm latum, folium quartum 8-12 cm longum, 0,6-1,4 cm latum, folium quintum 7-12 cm longum, 0,7-1,5 cm latum, folium sextum 6-9 cm longum, 0,8-1,5 cm latum. Folium caulinum superiorum 4-7 cm longum, 1,2-1,8 cm latum, bracteaeformum, rubro-purpureum, caulem vaginate amplectens. Bracteae 3-5 cm longae, 1,5-2,2 cm latae, cano-purpureae, obscure purpure nervosae. Inflorescentia laxa ad parve compressa, flores (1) 3-6 (7). Sepala et petala 2-2,5 cm longa, fronte cano-purpurea, purpure nervosa, basi parve virides, in parte interiore purpurea, galeam formant. Sepala basi rotundata, ad 1,1 cm lata, apicem versus lineares. Petala basi rotundata, 0,5-0,8 cm lata, apicem versus anguste lineares. Labellum 3,3-4,7 cm longum, divisum in hypochilium et epichilium partium, maxime in medio parte pilis claro-purpureis vel candidis pilosum. Pili labelli 2 mm longi. Basi hypochilii calli 2, 4 mm longi, carinae norma 15-20º divergentes. Hypochilium 1,9-2,1 cm latum, 1,1-1,4 cm longum, in medio parte clare purpureum, in latibus partibus obscure purpureum. Epichilium 2,2-3,5 cm longum, 1,0-1,4 cm latum, obscure rubro-fuscum, obscure fuscum vel obscure purpureum, atro-purpure nervosum. Lobi laterali hypochilii e galea vix vel ad 2-3 mm eminent. Hypochilium explicatum epichilium in latibus partibus vix vel modo 1 mm impendens. Ovarium 1-1,5 cm longum, 3 mm diametro. Gymnostemium angustum, 15 mm longum. Pollinia obscure olivo-virides. Planta allogama. Floret inter mense Maii (dimidiam partem) et dimidiam partem Junii.

Holotypus: Croatia (Hrvatska), Istria, prope Pula, 20 m s. m., 18.5.1997, leg. M. L. Perko. In herbario Kärntner Landesherbar (KL) conservatur.