Serapias ×pulae M. L. Perko, nothospec. nat. nov.
= Serapias istriaca M. L. Perko × Serapias lingua

in: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 15 (2): 13-27.

  © AHO
Descriptio: Planta erecta, 21-25 cm alta. Habitus in omnes partes +/- inter parentes intermedius. Folia -6, anguste lanceolata, canaliculate complicata, decurva, basi caulem vaginate amplectens. Folia inferiora rubro-purpure lineata. Folium primum ad tertium 4-8 cm longum, 0,8-1 cm latum. Folium quartum 9,5-10 cm longum, 1,2 cm latum, folium quintum 9 cm longum, 1,4 cm latum. Folium caulinum superiorum 7,8 cm longum, 1,4 cm latum, caulem vaginate amplectens. Bracteae 2,4-3,3 cm longae, 1-1,4 cm latae. Inflorescentia ad 8 cm longa, flores -5. Sepala et petala galeam formant. Galea 1,8-2 cm longa, cano-purpurea, purpure nervosa. Labellum 2,5-3 cm longum, hypochilium 1,6 cm latum, epichilium 0,9 cm latum. Callus basi labelli inter parentes intermedius, divisus, carinae +/- parallelae. Labellum obscure roseo-purpureum vel clare purpureum, dense pilosum. Pili labelli roseo-purpurei, 1 mm longi. Lobi laterali hypochilii e galea -5 mm eminent. Ovarium 1-1,3 cm longum, 3 mm diametro. Pollinia flavo-virides (inter parentes intermedia), apparatus pollinationis praesens. Floret inter mense Maii et Junii.

Holotypus: Croatia (Hrvatska), Istria, prope Pula, 20 m s. m., 18.5.1997, leg. M. L. Perko. In herbario Kärntner Landesherbar (KL) conservatur.